IULI CAPITOLINI
VERUS

1.1 Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse, ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos ordinem sed vivendi: 1.2 ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui supersitite perit Marco, priorem Marcum, dehinc Verum credidi celebrandum. 1.3 Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur. 1.4 quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu, sed sub Marco in simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta  lascivia morum et vitae licentioris nimietate dissensit. 1.5 erat enim morum simplicum et qui adumbrare nihil posset. 1.6 huic naturalis pater fuit Lucius Aelius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione constitutus perit. 1.7 avi ac proavi et item maiores plurimi consulares. 1.8 natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII. kal. Ianuariarum die, quo et Nero, qui rerum potitus est. 1.9 origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia.

2.1 Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit. 2.2 a quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium, Marcum nepotem esse voluisset posteritati satis providens, 2.3 et ea quidem lege, ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco, quia hic adhoc impar videbatur aetate, ut in Marci vita exposuimus. 2.4 duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo Tiberiana. 2.5 audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum atque Hefaestionem, Harpocrationem, rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem, philosophos Apollonium et Sextum. 2.6 hos omnes amavit unice, atque ab his in vicem dilectus est, nec tamen ingeniosus ad litteras. 2.7 amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam rhetor. 2.8 nec desunt, qui dicant eum adiutum ingenio amicorum atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse dicitur. educatorem habuit Nicomedem. 2.9 fuit voluptarius et nimis laetus et omnibus deliciis, ludis, iocis decenter aptissimus. 2.10 post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus, palaestras et omnia exercitia iuventutis. 2.11 fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.

3.1 Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione, qua patris templum dedicabat, populo liberalis fuit, 3.2 mediusque inter Pium et Marcum idem resedit, cum quaestor populo munus daret. 3.3 post quaesturam statim consul est factus cum Sextio Laterano. interiectis annis cum Marco fratre iterum factus est consul. 3.4 diu autem et privatus fuit et ea honorificentia caruit, qua Marcus ornabatur. 3.5 nam neque in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre, sed cum praefecto praetorii vectus est, nec aliud ei honorificentiae adnomen adiunctum est quam quod Augusti filius appellatus est. 3.6 fuit studiosus etiam circensium haut aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus, quod eum pater ita in adoptionem Pii transire iusserat, ut nepotem appellaret. cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem. 3.7 amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque vivendi hortatusque est, ut imitaretur, et fratrem. 3.8 defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium.

4.1 Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen, cum ante Commodus vocaretur. 4.2 Lucius quidem Marco vicem reddens si quid susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praeses imperatori. 4.3 iam primum enim Marcus pro ambobus ad milites est locutus, et pro consensu imperii graviter se et ad Marci mores egit. 4.4 ubi vero in Syriam profectus est, non solum licentia vitae liberioris, sed etiam adulteriis et iuventutis amoribus infamatus est, 4.5 si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur, ut etiam, posteaquam  de Syria redit, popinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibi omni genere turpium  personarum. 4.6 fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vageretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comisaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum sese absconderet. 4.7 iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices frangeret. 4.8 amavit et aurigas prasino favens. 4.9 gladiatorumetiam frequenttius pugnas in convivio habuit trahens cenas in noctem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum perferretur. 4.10 somni fuit permodici, digestionis facillimae. 4.11 sed Marcus haec omnia resciens dissimulabat rescisse pudore illo, ne reprehenderet fratrem. 5.1 et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum: ‘septem convivium, novem vero convicium;’

5.2 donatos autem pueros decoros, qui ministrabant, singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant, 5.3 donatos etiam calices singulis per singulas potiones, myrrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem alabastrorum, 5.4 data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio redirent. 5.5 omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum. 5.6 Hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fatum. 5.7 post convivium lusum est tesseris usque ad lucem. 5.8 et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem esse cognosceret. 5.9 sed quantum profecerit, cum alia vita tumhaec, quam narravimus, cena monstrabit. 6.1 circensium tantam curam habuit, ut frequenter  provincia litteras causa circensium et miserit et acceperit. 6.2 denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a venetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos faveret; 6.3 nam et Volucri equo prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat; 6.4 cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui mortuo sepulchrum in Vaticano fecit.

6.5 in huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei vel brabia postulari. 6.6 in tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo prasinianorum saepe modius aureorum postularetur. 6.7 Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo inplicitus apud Canusium aegrotavit. quo ad eum visendum frater contendit. 6.8 multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. 6.9 nam cum interfecto legato, caesis legionibus, Syris defectionem cogitantibus oriens vastaretur, ille in Apulia venabatur et apud Corinthum et Athenas inter symfonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae, Pamphyliae Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur. 7.1 Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit. duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicarent.

7.2 partumque ipsi nomen est Armenici, Parthici, Medici, quod etiam Marco Romae agenti delatum est. 7.3 egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiciae, aestatem apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae. 7.4 risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant. 7.5 vernas in triclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit. 7.6 ad Eufraten tamen inpulsu comitum suorum secundo profectus est. 7.7 Efesum etiam redit, ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et idcirco maxime, ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. 7.8 confecto sane bello regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. 7.9 Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, redit et pariter cum fratre triumphavit susceptis a senatu nominibus, quae in exercitu acceperat. 7.10 fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam. unde in eum a Syris multa sunt dicta.

8.1 Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, Romam usque luem secum deferre videretur. 8.2 et nata fertur pestilentia in Babylonia, ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque complesse, 8.3 et hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites nostros receperat, expugnata est. 8.4 quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat. 8.5 habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina, quae sibi delata fuerant, cum fratre communicaret die triumphi, quem partier celebrarunt. 8.6 reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et liberties inhonestius indulsit et multa sine fratre disposuit. 8.7 his accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit. 8.8 villam praeterea extruxit in via Clodia famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis Paridis, quorum praesentiae nulla inerat reverentia, 8.9 et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus in eadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut convivia comparante. 8.10 habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memfi, quem et ipsum e Syria velut tropaeum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit. 8.11 adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones scurrasque mimarios et praestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse. 9.1 et haec vitae diversitas atque alia multa inter Marcum ac Verum simultates fecisse non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat; 9.2 verum illud praecipuum quod, cum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolens quam verecundus senator efferret dicens ad fratres suos scripturum esse, si quid forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus. quae res simultatum auxit rumorem. 9.3 liberti multum potuerunt apud Verum, ut in vita Marci diximus, Geminus et Agaclytus, cui dedit invito M(arco) Libonis uxorem; 9.4 denique nuptiis a Vero celebratis Marcus convivio non interfuit. 9.5 habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum ceterosque. 9.6 quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit. 9.7 Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi, 9.8 cum Verus apud Aquileiam tantum venatus convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset. 9.9. de quo bello – partim per legatos barbarorum pacem petentium, partim per duces nostros gestum est – in Marci vita plenissime disputatum est. 9.10 conposito autem bello in Pannonia urgente Luci Aquileiam rediere, quodque urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem festinatum est. 9.11 sed non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius depositus e vehiculo detracto sanguine Altinum perductus, cum triduo mutus vixisset, apud Altinum perit.

10.1 Fuit sermo, quod et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus dolo aspersis ostreis veneno extinctus esse, idcirco quod consuetudinem, quam cum matre habuerat, filiae prodidisset. 10.2 quamvis et illa fabula, quae in Marci vita posita est, abhorrens a talis viri vita sit exorta, 10.3 cum multi etiam uxori eius flagitium mortis adsignent et idcirco, quod Fabiae nimium indulserat Verus, cuius potentiam uxor Lucilla ferre non posset. 10.4 tanta sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem fuit, uti hoc quoque usurpaverit rumor, quod inierint consilium ad Marcum e vita tollendum. 10.5 idque cum esset per Agaclytum libertum proditum Marco, anteventum Lucium a Faustina, ne praeveniret. 10.6 Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiore venerabilis. 10.7 dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret. 10.8 lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosae atque in pluribus Nero praeter crudelitatem et ludibria. 10.9 habuit inter alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi nomine, quem dilexit, humanae potionis modum supergressum.

11.1 Vixit annis quadraginta duobus. imperavit cum fratre annis undecim. inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius naturalis sepultus est. 11.2 Nota est fabula, quam Marci non capit vita, quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit. 11.3 sed hoc nefas est de Marco putari, quamvis Veri et cogitata et facta mereantur. 11.4 quod nos non in medio relinquemus, sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc post Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere.