AVIDIUS CASSIUS
VULCACII GALLICANI V.C.

1.1 Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur per matrem, homine novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat; 1.2 cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei p. adserit et apud ipsum Marcum praevalidum; 1.3 nam iam eoimperante perisse fatali sorte perhibetur. 1.4 Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatoriumnomen dicebatque  esse gravius nomine imperii, quod non posset e re p. tolli nisi per alterum imperatorem. 1.5 denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectationem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper ducibus suspectum. 1.6 Vero autem illum parasse insidias ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. 1.7 ex epistula Veri: ‘Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam inde sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii: quem velim observari iubeas. 1.8 omnia ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet. te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. vide quid agendum sit. 1.9 ego hominem non odi, sed vide, ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctos habeas, qualem milites libenter audiunt, libenter vident.’ 2.1 rescriptum Marci de Avidio Cassio: ‘epistulam tuam legi, sollicitam potius quam imperatoriam et non nostri temporis. 2.2 nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus._ scis enim proavi tui dictum: “successorem suum nullus occidit”_; sin minus, ipse sponte sine nostra crudelitate fatales laqueos inciderit. 2.3 adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites amant. 2.4 deinde in causis maiestatis haec natura est, ut videantur vim pati etiam quibus probatur. 2.5 scis enim ipse, quid avus tuus Hadrianus dixerit: “misera conditio imperatorum, quibus de affectata tyrannide nisi occisis non potest credi.”  2.6 eius autem exemplum ponere malui quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur; tyrannorum enim etiam bona dicta non habent tantum auctoritatis, quantum debent. 2.7 sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et severus et fortis et rei p. necessarius. 2.8 nam quod dicis liberis meis cavendum esse morte illius: plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi et si rei p. expediet Cassium vivere quam liberos Marci.’ haec de Cassio Verus, haec Marcus.

3.1 Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus; neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa, a quibus oppressi fuerint. 3.2 addemus autem, quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit occisus et ubi victus. 3.3 proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes, qui imperatorium nomen sive iusta causa sive iniusta habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos, Auguste, cognosceres. 3.4 Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur, aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens, cibi adpetens et inediae patiens, Veneris cupidus et castitatis amator. 3.5 nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium, si dialogistam occidisset, 3.6 Antoninum hoc nomine significans, qui tantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum timentibus cunctis, ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae ederet. 3.7 nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseos – hoc est praeceptionum – per triduum disputavit. 3.8 fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenax et qui se Marium dici vellet.

4.1 Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa extant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia. 4.2 nam primum milites, qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit. 4.3 primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum  et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. 4.4 idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. 4.5 idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites dicens maius exemplum esse adviventis miserabiliter criminosi quam occisi. 4.6 cum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non extabat, dicens evenire potuisse, ut essent insidiae ac periret Romani imperii reverentia. 4.7 et cum ingens seditio in exercitu orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait: ‘percutite’, inquit, ‘me, si audetis et corruptae disciplinae facinus addite.’ 4.8 tunc conquiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse non timuit. 4.9 quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent, si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos, qui contra fas vicerant.

5.1 De hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui adfectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae tradidit. 5.2 nam et virgis caesos in foro et in mediis castris securi percussit, qui ita meruerunt, et manus multis amputavit. 5.3 et praeter laridum ac buccellatum atque acetum militem in expeditione portare prohibuit et, si aliud quippiam repperit, luxuriem non levi supplicio adfecit. 5.4 extat de hoc epistula divi Marci ad praefectum suum talis: 5.5 ‘Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Dafnidis moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius Vectilianus scripsit. 5.6 et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem Cassian<a>e severitatis et disciplinae. 5.7 neque enim milites regi possunt nisi vetere disciplina. scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum: “moribus antiquis res stat Romana virisque.” 5.8 Tu tantum fac adsint legionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi, scio non perituros.’ praefecti ad Marcum: 5.9 ‘recte consuluisti, mi domine, quod Cassium praefecisti Syriacis legionibus. 5.10 nihil enim tam expedit quam homo severior Graecanicis militibus. 5.11 ille sane omnes excaldationes, omnes flores de capite, collo et sinu militi excutiet. 5.12 annona militaris omnis parata est, neque quicquam deest sub bono duce: non enim multum aut quaeritur aut inpenditur.’ 6.1 nec fefellit de se iudicium habitum. nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud Dafnen, discinctus rediret. 6.2 arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere, nisi corrigerent suos mores; et egissent, nisi honestius vixissent. 6.3 exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et sagittas mitterent et armis luderent. 6.4 dicebat enim miserum esse, cum exercerentur athletae, venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset. 6.5 Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia et in Aegypto res optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, 6.6 qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius Maximus in vita divi Marci. 6.7 nam cum et Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut idem Marius Maximus refert in eo libro, quem secundum de vita Marci  Antonini edidit.

7.1 Hic imperatorem se in oriente appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae valetudini Marci iam diffidebat et timebat, ne infantes filios tueri sola non posset atque aliquis existeret, qui capta statione regia infantes de medio tolleret. 7.2 alii autem dicunt hanc artem adhibuisse militibus et provincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset consentiri, quod diceret Marcum diem suum obisse. 7.3 nam et divum eum appellasse dicitur, ut desiderium illus leniret. 7.4 imperatorio animo cum processisset, eum, qui sibi aptaverat ornamenta regia, statim praefectum praetorii fecit; qui et ipse occisus est Antonino invito ab exercitu, qui et Maecianum, cui erat commissa Alexandria quique consenserat spe participatus Cassio, invito atque ignorante Antonino interemit. 7.5 nec tamen Antoninus graviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberos aut affectus saevit. 7.6 senatus illum hostem appellavit bonaque eius proscripsit. quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit, quare senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata. 7.7 nec Romae terror defuit, cum quidam Avidium Cassium dicerent absente Antonino, qui nisi a voluptariis unice amabatur, Romam esse venturum atque urbem tyrannice direpturum, maxime senatorum causa, qui eum hostem iudicaverant bonis proscriptis. 7.8 et amor Antonini hoc maxime enituit, quod consensu omnium praeter Antiochenses Avidius interemptus est; 7.9 quem quidem occidi non iussit sed passus est, cum apud cunctos clarum esset, si potestatis suae fuisset, parsurum illi fuisse. 8.1 caput eius ad Antoninum cum delatum esset, ille non exultavit, non elatus est, sed etiam doluit ereptam sibi esse occasionem misericordiae, cum diceret se vivum illum voluisse capere, ut illi exprobraret beneficia sua eumque servaret.

8.2 denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod tam mitis esset in hostem suum eiusque liberos et adfectus atque omnes, quos conscios tyrannidis repperisset, addente illo qui reprehendebat ‘quid si ille vicisset?’, 8.3 dixisse dicitur: ‘non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos vinceret.’ enumeravit deinde omnes principes, qui occisi essent, habuisse causas, quibus mererentur occidi, nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel occisum, 8.4 dicens meruisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare voluisse. 8.5 nam de  Galba paria sentiebat, cum diceret  imperatore avaritiam esse acerbissimum malum. 8.6 denique non Augustum, non Traianum, non Hadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari, cum et multi fuerint et ipsis vel invitis vel insciis extincti. 8.7 ipse autem Antoninus a senatu petit, ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eo ipso tempore, quo rogavit, ne quis senator temporibus suis capitali supplicio adficeretur, quod illi maximum amorem conciliavit; 8.8 denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit. 9.1 Antiochensis, qui Avidio Cassio consenserant, non punivit, sed et his et aliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum primo Antiochensibus graviter iratus esset hisque spectacula sustulisset et multa alia civitatis ornamenta, quae postea reddidit. 9.2 filios Avidii Cassii Antoninus  parte media paterni patrimonii donavit, ita ut filias eius auro, argento et gemmis cohonestaret. 9.3 nam et Alexandriae, filiae Cassii, et genero Druentiano liberam evagandi, ubi vellent, potestatem dedit. 9.4 vixeruntque non quasi tyranni pignora, sed quasi senatorii ordinis in summa securitate, cum illis etiam in lite obici fortunam propriae vetuisset domus, damnatis aliquibus iniuriarum, qui in eos petulantes fuissent. quos quidem amitae suae marito commendavit. 9.5 Si quis autem omnem hanc historiam scire desiderat, legat Mari Maximi secundum librum de vita Marci, in quo ille ea dicit, quae solus Marcus mortuo iam Vero egit. 9.6 tunc enim Cassius rebellavit, ut probat epistula missa ad Faustinam, cuius hoc exemplum est: 9.7 ‘Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod cuperet imperare. audisse enim te arbitror, quod Veri statores de eo nuntiarent. 9.8 veni igitur in Albanum, ut tractemus omnia dis volentibus. nil timeas.’ 9.9 hinc autem apparet Faustinam ista nescisse, cum dicat Marius infamari eam cupiens, quod ea conscia Cassius imperium sumpsisset. 9.10 nam et ipsius epistula extat ad virum, qua urget Marcum, ut in eum graviter vindicet. 9.11 exemplum epistulae Faustinae ad Marcum: ‘ipsa in Albanum cras, ut iubes, mox veniam: tamen iam hortor, ut, si amas liberos tuos, istos rebelliones acerrime persequaris. 9.12 male enim adsueverunt et duces et milites, qui nisi opprimuntur, oppriment.’ 10.1 item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: ‘mater mea Faustina patrem tuum Pium  in defectione Celsi sic hortata est, ut pietatem primum circa suos servaret, sic circa alienos. 10.2 non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem et filios. 10.3 Commodus noster vides in qua aetate sit. Pompeianus gener et senior est et peregrinus. 10.4 vide, quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis. 10.5 noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. 10.6 ipsa iter tuum mox consequor: quia Fadilla nostra aegrotabat, in Formianum venire non potui. 10.7 sed si te Formis invenire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrorum aegritudinem poterit adiuvare. 10.8 Soteridam medicum in Formianum ut dimittas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescit adhibere. 10.9 signatas mihi litteras Calpurnius dedit: ad quas rescribam, si tardavero, per Caecilium senem spadonem, hominem, ut scis, fidelem. 10.10 cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.’

11.1 Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse, quin etiam supplicium eius graviter exegisse, si quidem Antoninum quiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatem impulit. 11.2 cui Antoninus quid rescripserit, subdita epistula perdocebit: 11.3 ‘tu quidem, mea Faustina, religiose pro marito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris, ut in Avidii conscios vindicem. 11.4 ego vero et eius liberis parcam et genero et uxori et ad senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit aut poena crudelior. 11.5 non enim quicquam est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam clementia. 11.6 haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine ornavit. 11.7 denique si ex mea sententia de bello iudicatum esset, nec Avidius esset occisus. esto igitur secura:

“di me tuentur, dis pietas mea – – cordi est.”

Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi.’ haec Antoninus ad coniugem.

12.1 Ad senatum autem qualem orationem miserit, interest scire. 12.2 ex oratione Marci Antonini: ‘habetis igitur, p. c., pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit, quod a re p. debebatur. 12.3 nunc quod ad defectionem Cassianam pertinet, vos oro atque obsecro, p. c., ut censura vestra deposita meam pietatem clementiamque servetis, immo vestram neque quemquam ullum senatus occidat. 12.4 nemo senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilissanguis, deportati redeant, proscripti bona recipient. 12.5 utinam possem multos etiam ab inferis excitare! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quae si iustior fuerit, acrior videtur. 12.6 quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis. et quid dico veniam, cum illi nihil fecerint. 12.7 vivant igitur securi scientes sub Marco vivere. vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro, argento, vestibus fruantur, sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum. 12.8 nec magna haec est, p. c., clementia, veniam proscriptorum liberis et coniugibus dari: 12.9 ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia et postremo ab omni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus, 12.10 ut in causa tyrannidis, qui in tumultu cecidit, probetur occisus.’

13.1 Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus prosecutus est: 13.2 ‘Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent.  tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. 13.3 Commodo imperium iustum rogamus. progeniem tuam robora. Fac securi sint liberi nostri. 13.4 bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatem rogamus, praesentiam tuam rogamus. 13.5 philosophiae tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae. vincis inimicos, hostes exuperas, di te tuentur.’ Et reliqua. 13.6 Vixerunt igitur posteri Avidii Cassii securi et ad honores admissi sunt. 13.7 sed eos Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi in factione deprehensos. 13.8 Haec sunt quae de Cassio Avidio conperimus. 13.9 cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt, sed ad censuram crudelitatemque propensiores. 13.10 qui si optinuisset imperium, fuisset non modo clemens sed bonus, sed utilis et optimus imperator. 14.1 nam extat epistola eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi: 14.2 ‘misera res publica, quae istos divitiarum cupidos et divites patitur. 14.3 miser Marcus, homo sane optimus, qui, dum clemens dici cupit, eos patitur vivere, quorum ipse non probat vitam. 14.4 ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. 14.5 Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis et de animis et de honesto et iusto nec sentit pro re p. 14.6 vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma reddatur. 14.7 ego vero istis praesidibus provinciarum – an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt, ut luxurientur, ut divites fiant? 15.8 audisti praef. praetorii nostri philosophi ante triduum quam fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum. unde, quaeso, nisi de visceribus rei p. provincialiumque fortunis? sint sane divites, sint locupletes: aerarium publicum refercient; tantum di faveant bonis partibus: reddent Cassiani rei p. principatum.’ haec epistola eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.