FLAVI VOPISCI SYRACUSII
FIRMUS SATURNINUS
PROCULUS ET BONOSUS
e. QUADRIGAE TYRANNORUM
1.1 Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter praeterisse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor, Antonium, Vindicem tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus, qui Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit. 1.2 et de Suetonio non miramur, cui familiare fuit amare brevitatem. quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus inplicavit, num ad istam descriptionem curamque descendit? 1.3 atque contra Trebellius Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus, ut etima triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum fuere temporibus. 1.4 quare etiam laudes, quod nobis quoque etiamsi festinemus, non tamen minima fuerit cura, ut dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerant, non taceremus.
2.1 Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum amatore historiarum Marco Fonteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse, non principem, contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderent dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Archontius protulit, de Graecis autem Aegyptiisque libris convicit illum autokratora in edictis suis esse vocatum. 2.2 et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse, quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re p. removisset; proinde quasi digne tanti princeps nominis debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarium aut non semper latrones vocitaverint magni principes eos, quos invadentes purpuras necaverunt. 2.3 ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui, sed quasi quendam latronem; quod idcirco dixi, ne quis me oblitum aestimaret mei. 2.4 sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam, veniamus ad Firmum.
3.1 Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux limitis Africanii idemque pro consule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit. 3.2 de huius divitiis multa dicuntur. nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum instruxisse perhibetur et tantum habuisse de chartis, ut publice saepe diceret exercitum se alere posse papyro et glutine. 3.3 idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotiatorias saepe misit. 3.4 ipse quoque dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat facere additis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus et gemmatus sederet cum specie praetextae ponendus in templo Solis, Appenninis sortibus aditis, quem appellari voluerat Iovem Consulem vel Consulentem. 3.5 sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cuidam dono dedit quae lectum ex his fecisse narratur. quam, quia et nunc scitur et sciri apud posteros nihil proderit, taceo. 3.6 ita donum Indicum, Iovi Optimo Maximo consecratum, per deterrimum principem et ministerium libidinis factum videtur et pretium.
4.1 Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigriore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent. 4.2 carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. vini non multum bibit, aquae plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritanum vinceret, cuius Varro meminit. 4.3 nam et incudem superpositam pectori constanter aliis tundentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret. fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando eum temptare voluissent. 4.4 nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, situlas duas plenas mero duxit et toto postea convivio sobrius fuit; et cum ei Burburus diceret: ‘quare non faeces bibisti?’, respondit ille: ‘stulte, terra non bibitur.’ levia persequimur, cum maiora dicenda sint.
5.1 Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes, quae supererant, Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est. 5.2 multi dicunt laqueo eum vitam finisse: aliud edictis suis ostendit Aurelianus. namque cum eum vicisset, tale edictum Romae proponi iussit: 5.3 ‘amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. pacato undique gentium toto, qua late patet, orbe terrarum Fir mum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus. 5.4 nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis. canon Aegypti, qui suspensus per latronem inprobum fuerat, integer veniet. 5.5 sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam, ne sit aliqua sollicitudo Romana. 5.6 vacate ludis, vacate circensibus. nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates. quare sanctissimi Quirites,’ et reliqua.
6.1 Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed digna memoratu. 6.2 nam ea, quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit, si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eudem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus strutionibus vectum esse et quasi volitasse. 6.3 sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves de his, quorum vitas arripuerunt. 6.4 non enim scimus, quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catilina an Sardo, vel quali in clamide Pompeius usus fuerit purpura. 6.5 quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit.
7.1 Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii. 7.2 huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esset, certe videretur, Aurelianus limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens, ne umquam Aegyptum videret. 7.3 cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur, ne, si praeturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque hominum duceretur. 7.4 Sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, inventi ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii, mathematici, haruspices medici. 7.5 nam in eis Christiani, Samaritae et quibus praesentia semper tempora cum enormi libertate displiceant. 7.6 ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat, quod in litteras rettuli, Hadriani epistolam promam ex libris Flegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegitur
8.1 ‘Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. 8.2 illic qui Serapem colunt, Christiani sunt et devoti sunt Serapi, qui se Christi episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, 8.3 nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. 8.4 ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum. 8.5 genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum, civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. 8.6 alii vitrum conflant, aliis chartha conficitur, omnes certe linifiones aut cuiuscumque artis et professionis videntur; et habent podagrosi, quod agant, habent praecisi, quod agant, habent caeci, quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt. unus illis deus nummus est. hunc Christiani, 8.7 hunc Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes. et utinam melius esset morata civitas, digna profecto, quae pro sui fecunditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti teneat principatum. 8.8 huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi, ut praesenti gratias agerent. denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antinoo quae dixerint, comperisse te credo. 8.9 nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quem ad modum fecundant, pudet dicere. 8.10 calices tibi allassontes diversi coloris transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos, quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas. caveas tamen, ne his Africanus noster indulgenter utatur.’
9.1 Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat, ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina. nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt: ‘Saturnine Auguste, dii te servent!’ 9.2 et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Palaestinam rediit. 9.3 ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus est. 9.4 avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse, cum ille adoraretur. 9.5 ‘flebat’, inquit, ‘et dicebat: “necessarium, si non adroganter dicam, res p. virum perdidit. ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt.”
10.1 Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit: 10.2 ‘nescitis, amici, quid mali sit imperare. gladii saeta pendentes cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula. ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio. 10.3 adde, quod omnis aetas in imperio reprehenditur: senex est quispiam: inhabilis videtur; at iuvenis: ardet furore. iam quid amabilem omnibus Probum dico? cui cum me aemulum esse cupitis, cui libens cedo et cuius esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis. habeo solacium mortis: solus perire non potero.’ 10.4 Marcus Salvidienus hanc ipsius orationem vere fuisse dicit, et fuit re vera non parum litteratus. nam et in Africa rhetori operam dederat, Romae frequentaverat pergulas magistrales.
11.1 Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum, qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum is longe alius sit et Probo paene nolente sit occisus. 11.2 fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse. 11.3 obsessum denique in castro quodam ab his, quos Probus miserat, invito Probo esse iugulatum. 11.4 Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere, quali statura fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis ista dicantur, quae prope ad exemplum nihil prosunt. nos ad ea, quae sunt dicenda, redeamus.
12.1 Proculo patria Albingauni fuere, positi in Alpibus maritimis. domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et his rebus, quas abduxerat, satis dives. 12.2 fertur denique eo tempore, quo sumpsit imperium, duo milia servorum suorum armasse. 12.3 huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. 12.4 filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, ditasset imperio. 12.5 homo, quod negari non potest …… e idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam. nam et multis legionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta. 12.6 et quoniam minima quaeque iocunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est, quod et ipse gloriatur in quadam sua epistola, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere: 12.7 ‘Proculus Maeciano adfini salutem dicit. centum ex Sarmatia virgines cepi. ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi.’ – gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidinosam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate concallescat.
13.1 Hic tamen cum etiam post honores militares se inprobe libidinose, tamen fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo paene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. 13.2 nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra ‘ave’ inquit, ‘Auguste’ adlataque lana purpurea umeros eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii. 13.3 non nihilum tamen Gallis profuit. nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. 13.4 hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. 13.5 posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones. 13.6 Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini. veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi.
14.1 Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Brittannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius, ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum nihil didicit. 14.2 militavit primum itner ordinarios, deinde inter equites; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis Raetici fuit, bibit, quantum hominum nemo. 14.3 de hoc Aurelianus saepe dicebat: ‘non ut vivat, natus est, sed ut bibat.’ quem quidem diu in honore habuit causa militiae. 14.4 nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab his per vinum cuncta cognosceret. ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. 14.5 habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset, tantum mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica gravaretur.
15.1 Hic idem, cum quodam tempore in Reno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret, sumpsit imperium idque diutius tenuit quam merebatur. 15.2 Nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem iocus exstitit amphoram pendere, non hominem. 15.3 Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore quoque eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. 15.4 fuisse enim dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat, ut per eum a Gothis cuncta cognosceret. erat enim illa virgo regalis. 15.5 exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso duci nuptiarum causa iussit, quas ego inserui: 15.6 ‘Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. superioribus litteris scripseram, ut optimates Gothicas aput Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent. cum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt, et res p. plurimum perdit. 15.7 nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia, quae praecipimus; sumptu etiam publico nuptias celebrabis.’ 15.8 Brevis munerum fuit: ‘tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas et reliqua, quae matronae conveniunt. ipsi dabis aureos Philippeos centum, argenteos Antoninianos mille, aeris sestertium decies.’ 15.9 Haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire, quos nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his, quae didiceram, intimanda curavi. 15.10 supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus, nam Diocletianus et qui secuntur stilo maiore dicendi sunt.