ANTONINUS GETA
AELI SPARTIANI
1.1 Scio, Constantine Auguste, et multos et clementiam tuam qaestionem movere posse, cur etiam Geta Antoninus a me tradatur. de cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram, cur et ipsi Antonino a Severo patre sit nomen adpositum. 1.2 neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humanis exemptus est quam cum fratre teneret imperium. 1.3 Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset, ut sibi indicaretur, quo esset successore moriturus, inomnis vidit Antoninum sibi successurum. 1.4 quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appellavit. 1.5 quod cum fecisset ex paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit. 1.6 itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus est, cum si forte abesset, scriberet: 1.7 ‘salutate Antoninos filios et successores meos.’ sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit, qui primus Antoninus nomen accepit. et haec de Antonini nomine. 2.1 Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius Maximus primo septenario satis copiose rettulit. 2.2 fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus, quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, idque amore Marci, quem patrem vel fratrem suum semper dicebat et cuius philosophiam litteraumque institutionem semper imitatus est. 2.3 dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius, qui Pius cognominatus est. Hadriani scilicet successoris, 2.4 et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formularia forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi gradus vel honoris auspicium, 2.5 simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen eo principe, cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset. 2.6 De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse fertur: 2.7 ‘mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissime, Geta noster divus futurus, cuius nihil imperiale in genitura video.’ erat enim Iuvenalis praef. eius praetorii. nec eum fefellit. 2.8 nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur: 2.9 ‘sit divus, dum non sit vivus.’denique eum inter divos rettulit atque ideo utcumque redit fama in gratiam parricida.
3.1 Natus est Geta Severo et Vitellio cons(ulibu)s Mediolanii, etsi aliter alii prodiderunt, VI. kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Serverus uxorem duxerat, quod eam in genitura habere compererat, ut regis uxor esset, isque privatus sed iam optimi in re p. loci. 3.2 statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam in aula peperisse purpureum. 3.3 quod cum allatum Bassianus frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur: ‘maledicte parricida, fratrem tuum occidisti.’ 3.4 idque ioco dictum Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus effusum adprobatum est. 3.5 fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus natus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem ide atque hora, qua Geta natus est, audissetque ille ab aruspice post Severum Antoninum imperaturum ac de se ille auguraretur, sed tamen tale fati timeret indicium, ferro eum adegit. 3.6 quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum, ut postea satis claruit. 3.7 fuit etiam aliud omen, ut postea ingens exitus docuit, huius facionoris, quod evenit: 3.8 nam cum infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit. 3.9 quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum est.
4.1 Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, avarus, verborum tractator, gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi. 4.2 huius illud pueri fertur insigne, quod, cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret: ‘hostes vobis eripio’ consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur, quantus esset interficiendorum numerus; 4.3 cumque dixisset pater, ille interrogavit: ‘isti habent parentes, habent propinquos?’ cum responsum esset habere, ait complorans: ‘plures ergo in civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus’ et optinuisset eius sententia, 4.4 nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. his accedbat Bassiani fratris nimia crudelitas. 4.5 qui cum contenderet et diceret qua ioco qua serio omnes cum liberis occidendos partim diversarum, Geta ei dixisse dicitur: ‘tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere.’ quod dictum eius tunc nihil, post vero propraesagio fuit. 5.1 fuit in litteris adsequendis tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen canorus. 5.2 vestitus nitidi cupidissims, ita ut pater rideret. si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. 5.3 post Parthicum bellum pater cum ingenti gloria floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit. 5.4 familiare illi fuit has quaestiones grammaticis proponere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, uelut: 5.5 agni balant, porcelli grunniunt, palumbes minurriunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. 5.6 Sereni Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad Antoninum scripsit. 5.7 habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, 5.8 velut in quo erat anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item fasianus, farrata, ficus et talia. quare comis etiam habebatur in adulescentia.
6.1 Occiso eo pars militum, quae incorrupta erat, parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus. 6.2 denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit. 6.3 post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, inprobante Bassiano, quod non gladio res peracta sit. 6.4 ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit tribuno eorum, ut alii dicunt, interfecto, ut alii, relegato. 6.5 ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. 6.6 quo quidem tempore Helvius Pertinax, filius Pertinacis, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti fausta praetori et dicenti ‘Sarmaticus maximus et Particus maximus’ dixisse dicitur: ‘adde et Geticus maximus’, quasi Gothicus. 6.7 quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, ut postea nec Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique. 6.8 helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatori. quae res nulli facile privato satis tuta est. 7.1 funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius, qui fratri videretur occisus. 7.2 inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia via euntibus ad portam dextra, specie Septizodii extructum, quod sibi ille vivus ornaverat. 7.3 occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de curia flentes repperit. 7.4 fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut his praecipue blandiretur, quos ad necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia. 7.5 mirum sane omnibus videbatur, quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret, quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua. 7.6 varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset. quo facto magis Geta desiderabatur.