FLAVI VOPISCI SYRACUSII
TACITUS
1.1 Quod post excessum Romuli novello adhuc Romanae urbis imperio factum pontifices, penes quos scribendae historiae potestas fuit, in litteras rettulerunt, ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius quaeritur, iniretur, hoc post Aurelianum habito inter senatum exercitumque Romanum non invido non tristi sed grato religiosoque certamine sex totis mensibus factum est. 1.2 multis tamen modis haec ab illo negotio causa separata est. iam primum enim, cum interregnum initum est post Romulum, interreges tamen facti sunt totusque ille annus per quinos et quaternos dies sive ternos centum senatoribus deputatus est, ita ut, qui valerent, interreges essent singuli dumtaxat. 1.3 qua re factum est, ut et plus anno interregnum iniretur, ne aliquis sub aequabili dignitate Romani expers remaneret imperii. 1.4 huc accedit quod etiam sub consulibus tribunisque militaribus praeditis imperio consulari, si quando interregnum initum est, interreges fuerunt, nec umquam ita vacua fuit hoc nomine Romana res p., ut nullus interrex biduo saltim triduove crearetur. 1.5 video mihi posse obici curules magistratus apud maiores nostros quadriennium in re p. non fuisse, sed erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae pars maxima regalis imperii est. 1.6 tamen non est proditum interreges eo tempore non fuisse, quin etiam verioribus historicis referentibus declaratum est consules ab interregibus post creatos, qui haberent reliquorum comitia magistratuum. 2.1 ergo, quod rarum et difficile fuit, senatus populusque perpessus est, ut imperatorem per sex menses, dum bonus quaeritur, res p. non haberet. 2.2 quae illa concordia militum? quanta populo quies? quam gravis senatus auctoritas fuit? nullus usquam tyrannus emersit, sub iudicio senatus et militum populique Romani totus orbis est temperatus; non illi principem quemquam, ut recte facerent, non tribuniciam potestatem formidabant, sed – quod est in vita optimum – se timebant. 2.3 Dicenda est tamen causa tam felicium morarum et speciatim in monumentis publicis inserenda, servanda eadem posteris humani generis stupenda moderatio, ut discant, qui regna cupiunt, non raptum ire imperia sed mereri: 2.4 interfecto fraude Aureliano, ut superiore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi, errore militarium, (ut apud quos quaelibet commenta plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque temulenti, certe consiliorum prope semper expertis,) reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab exercitu graviter confutatis, coeptum est quaeri, ecquis fieri deberet ex omnibus princeps. 2.5 tunc odio praesentium exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro iam dictum est, petens, ut ex ordine suo principem legerent. 2.6 verum senatus, sciens lectos a se principes militibus non placere, rem ad milites rettulit, dumque id saepius fit, sextus peractus est mensis.
3.1 Interest tamen, ut sciatur, quemadmodum Tacitus imperator sit creatus: 3.2 Die VII. kal. Oct(o)b. cum in curiam Pompilianam ordo amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit: 3.3 ‘referemus ad vos, p. c., quod saepe rettulimus: imperator est deligendus, cum exercitus sine principe recte diutius stare non possit, simul quia cogit necessitas. 3.4 nam limitem Transrenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas, nobiles, divites et potentes. 3.5 iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur, cogitate tam leves esse mentes Syrorum, ut regnare vel feminas cupiant potius quam nostram perpeti sanctimoniam. 3.6 quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus? quo usque sine principe credimus posse consistere? 3.7 quare agite, p. c., et principem dicite. aut accipiet enim exercitus, quem elegeritis, aut, si refutaverit, alterum faciet.’ 4.1 post haec cum Tacitus, qui erat primae sententiae consularis, sententiam incertum quam vellet dicere, omnis senatus adclamavit: 4.2 ‘Tacite Auguste, di te servent. te diligimus, te principem facimus, tibi curam rei p. orbisque mandamus. 4.3 Suscipe imperium ex senatus auctoritate, tui loci, tuae vitae, tuae mentis est, quod mereris. princeps senatus recte Augustus creatur, primae sententiae vir recte imperator creatur. 4.4 ecquis melius quam gravis imperat? ecquis melius quam litteratus imperat? quod bonum faustum salutareque sit, diu privatus fuisti: scis, quem ad modum debeas imperare, qui alios principes pertulisti; scis, quem ad modum debeas imperare, qui de aliis principibus iudicasti.’ 4.5 at ille: ‘miror, p. c., vos in locum Aureliani, fortissimi imperatoris, senem velle principem facere. 4.6 en membra, quae iaculari valeant, quae hastile torquere, quae clipeis intonare, quae ad exemplum docendi militis frequenter equitare. vix munia senatus implemus, vix sententias, ad quas nos locus artat, edicimus. 4.7 videte diligentius, quam aetatem de cubiculo atque umbra in pruinas aestusque mittatis. ac probaturos senem imperatorem milites creditis? 4.8 videte, ne et rei p. non eum, quem velitis, principem detis, et mihi hoc solum obesse incipiat, quod me unanimiter delegistis.’ 5.1 Post haec adclamationes senatus haec fuerunt: ‘et Traianus ad imperium senex venit.’ dixerunt decies. ‘et Hadrianus ad imperium senex venit.’ dixerunt decies. ‘et Antoninus ad imperium senex venit.’ dixerunt decies. ‘et tu legisti: incanaque menta regis Romani.’ dixerunt decies. ‘ecquis melius quam senex imperat?’ dixerunt decies. ‘imperatorem te, non militem facimus.’ dixerunt vicies. 5.2 ‘tu iube, milites pugnent.’ dixerunt tricies. ‘habes prudentiam et bonum fratrem.’ dixerunt decies. ‘Severus dixit caput imperare, non pedes.’ dixerunt tricies. ‘animum tuum, non corpus eligimus.’ dixerunt vicies. ‘Tacite Auguste, di te servent!’ deinde ‘omnes’. 5.3 interrogatus praeterea, qui post Tacitum sedebat senator consularis, Maecius Faltonius Nicomachus in haec verba disseruit: 6.1 ‘semper quidem, p. c., recte atque prudenter rei p. magnificus hic ordo consuluit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam expectata sapientia est, attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc sacrario dicta sententia est. 6.2 seniorem principem fecimus et virum, qui omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil praeproperum, nihil asperum formidandum est. omnia seria, cuncta gravia et quasi ipsa res p. iubeat, auguranda sunt. 6.3 scit enim, qualem sibi principem semper optaverit, nec potest aliud nobis exhibere quam ipse desideravit et voluit. 6.4 enimvero si recolere velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogabalos et Commodos seu potius semper Incommodos, certe non hominum magis vitia illa quam aetatum fuerunt. 6.5 dii avertant principes pueros et patres patriae dici inpuberes et quibus ad suscribendum magistri litterari manus teneant, quos ad consulatus dandos dulcia et circuli et quaecumque voluptas puerilis invitet. 6.6 quae (malum) ratio est habere imperatorem, qui famam curare non noverit, qui, quid sit res p., nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum magistralium ictibus terrorique subiaceat, faciat eos consules, duces, iudices, quorum vitam, merita, aetates, familias, gesta non norit. 6.7 sed quid diutius, p. c., protrahor? magis gratulemur, quod habemus principem senem, quam illa iteremus, quae plus quam lacrimanda tolerantibus extiterunt. 6.8 gratias igitur diis inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re p., teque, Tacite Auguste, convenio petens, obsecrans ac libere pro communi patria legibusque deposcens, ne parvulos tuos, si te citius fata praevenerint, facias Romani heredes imperii, ne sic rem p. patresque conscriptos populumque Romanum ut villulam tuam, ut colonos tuos, ut servos tuos relinquas. 6.9 Quare circumspice, imitare Nervas, Traianos, Hadrianos. ingens est gloria morientis principis rem p. magis amare quam filios.’ 7.1 hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus et totus senatorius ordo concussus, statimque adclamatum est: ‘omnes, omnes.’ 7.2 Inde itum ad campum Martium. ibi comitiale tribunal ascendit. ubi praef. urbis Aelius Cesettianus sic loquutus est: 7.3 ‘vos sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit: Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem p., nunc adiuvet iussis atque consultis.’ adclamatum est a populo: 7.4 ‘felicissime Tacite Auguste, dii te servent’, et reliqua quae solent dici. 7.5 Hoc loco tacendum non est plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum principem nuncupatum: verum est nec dissimulare possum. 7.6 nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus mensibus fuit. 7.7 sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret imperium. 8.1 ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. 8.2 nam diu haec senatus consulta, quae ad principes pertinebant, in libris elephantinis scribebantur. 8.3 Inde ad exercitus profectus. ibi quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus praetori in haec verba disseruit: 8.4 ‘dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis; paruit praeceptis et voluntati castrensium ordo ille nobilissimus. plura mihi apud vos praesente iam imperatore non licet loqui. ipsum igitur, qui tueri nos debet, loquentem dignanter audite.’ 8.5 post hoc Tacitus Augustus dixit: ‘et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit: curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at saltem vobis atque imperatore digna consilia.’
9.1 Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit: ‘ita mihi liceat, p. c., sic imperium regere, ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi. vestrum est igitur ea iubere atque sancire, quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur.’ 9.2 in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in curia, item in templo Solis, item in foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argenteae. 9.3 in eadem oratione cavit, ut, si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. 9.4 in eadem oratione cavit, ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne in causa maiestatis quidem. 9.5 addidit, ut Aurelianum omnes pictum haberent. divorum templum fieri iussit, in quo essent statuae principum bonorum, ita ut isdem natalibus suis et Parilibus et kalendis Ianuariis et Votis libamina ponerentur. 9.6 in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat. dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat. fertur denique dixisse: ‘scit senatus quem principem fecerit.’
10.1 Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit. togis et tunicis isdem est usus quibus privatus. 10.2 meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu tenere non potuit. thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. 10.3 Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis conlocari iussit. ne lectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in evicos archiis iussit et in bybliothecis poni. 10.4 holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas publicas fieri privato sumptu iussit. 10.5 columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio. possessiones, quas in Mauritania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit. 10.6 argentum mensale, quod privatus habuerat, ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit. 10.7 servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur.
11.1 Ipse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam potaverit, saepe intra heminam. 11.2 convivium vero unius gallinacei, ita ut sinciput adderet et ova. prae omnibus holeribus adfatim ministratis lactucis inpatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat. amariores cibos adpetivit. 11.3 balneis raro usus est atque adeo validior fuit in senectute. vitreorum diversitate atque operositate vehementer est delectatus. panem nisi siccum numquam comedit eundemque sale atque aliis rebus conditum. 11.4 fabricarum peritissimus fuit, marmorum cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus. 11.5 mensam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. fasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus festissimis non posuit. hostias suas semper domum revocavit isdemque suos vesci iussit. 11.6 uxorem gemmis uti non est passus. auro clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse perhibetur, ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret. 11.7 multa huius feruntur, sed longum est ea in litteras mittere. quodsi quis omnia de hoc viro cupit scire, legat Suetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim scripsit. 11.8 legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec umquam noctem intermisit, qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret praetor posterum kalendarum diem.
12.1 Nec tacendum est et frequenter intimandum tantam senatus laetitiam fuisse, quod eligendi principis cura ad ordinem amplissimum revertisset, ut et supplications decernerentur, et hecatombe promitteretur, singuli denique senatores ad suos scriberent, nec ad suos tantum sed etiam ad externos, mitterentur praeterea litterae ad provincias: scirent omnes socii omnesque nationes in antiquum statum redisse rem p. ac senatum principes legere, immo ipsum senatum principem factum, leges a senatu petendas, reges barbaros senatui supplicaturos, pacem ac bella senatu auctore tractanda. 12.2 ne quod denique deesset congnitioni, plerasque huius modi epistulas in fine libri posui, et cum cupiditate et sine fastidio, ut aestimo, perlegendas.
13.1 Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, ut omnes, qui Aurelianum occiderant, interimeret, bonos malosve, cum iam ille vindicatus esset. 13.2 et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos eosdem consilio atque virtute conpressit. 13.3 ipsi autem Maeotidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent auxilium daturi nostris, si necessitas postularet. 13.4 M. Tullius dicit magnificentius esse dicere, quemadmodum gesserit quam quemadmodum ceperit consulatum: at in isto viro magnificum fuit quod tanta gloria cepit imperium; gessit autem propter brevitatem temporum nihil magnum. 13.5 interemptus est enim insidiis militaribus, ut alii dicunt, sexto mense, ut alii, morbo interiit. tamen constat factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse. 13.6 hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod eo mense et natus et factus est imperator.
14.1(Flor. 1) Huic frater Florianus in imperio successit, de quo pauca ponenda sunt. Hic frater Taciti germanus fuit, qui post fratrem arripuit imperium, non senatus auctoritate sed suo motu, quasi hereditarium esset imperium, cum sciret adiuratum esse in senatu Tacitum, ut, cum mori coepisset, non liberos suos sed optimum aliquem principem faceret. 14.2 denique vix duobus mensibus imperium tenuit et occisus est Tarsi a militibus, qui Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat; 14.3 tantus autem Probus fuit in re militari, ut illum senatus optaret, miles eligeret, ipse p. R. adclamationibus peteret. 14.4 fuit etiam Florianus morum fratris imitator, nec tamen usquequaque. nam effusionem in eo frater frugi reprehendit, et haec ipsa imperandi cupiditas aliis eum moribus ostendit fuisse quam fratrem. 14.5 Duo igitur principes una extiterunt domo, quorum alter sex mensibus, alter vix duobus imperaverunt, quasi quidam interreges inter Aurelianum et Probum.
15(2).1 Horum statuae fuerunt Interamnae duae pedum tricenum e marmore, quod illic eorum cenotafia constituta sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita contritae sunt, ut membratim iaceant dissipatae. 15.2 quo tempore responsum est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem Romanum futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac Persis, qui Francos et Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem inponat, qui ad Iuvernam insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis omnibus iudicet, qui terram omnem, qua Oceano ambitur, captis omnibus gentibus suam faciat, postea tamen senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse victurus annis centum viginti et sine herede moriturus. 15.3 futurum autem eum dixerunt a die fulminis praecipitati statuisque confractis post annos mille. 15.4 non magna haec urbanitas haruspicum fuit, qui principem talem post mille annos futurum esse dixerunt, quia, si post centum annos praedicerent, forte possent eorum deprehendi mendacia …… pollicentes, cum vix remanere talis possit historia. 15.5 ego tamen haec idcirco inserenda volumini credidi, ne quis me legens legisse non crederet.
16(3).1 Tacitus congiarium p. R. intra sex menses vix dedit. 16.2 imago eius posita est in Quintiliorum in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel clamydatus, semel armatus, semel palliatus, semel venatorio habitu. 16.3 de qua quidam epigrammatarius ita allusit, ut diceret: ‘non agnosco senem armatum, non clamydatum’ inter cetera, ‘sed agnosco togatum.’ 16.4 et Floriani liberi et Taciti multi extiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum expectantes. in quos multa epigrammata, quibus iocati sunt aruspices imperium pollicentes. 16.5 Haec sunt, quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini. 16.6 nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi foris conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro, Claudioque praeferendus, nisi quia in illis varia, in hoc omnia praecipua iunctim fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus extiterunt, de quo dictum est dignum esse, ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis libris promissum, qui si diutius fuisset, orbis terrae barbaros non haberet. 16.7 haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. 16.8 nunc quoniam interim meo studio satis factum arbitrans studio et cupiditati meae.
17(4).1 Omina imperii Tacito haec fuerunt: fanaticus quidam in templo Silvani tensis membris exclamavit: ‘tacita purpura, tacita purpura’, idque septimo. quod quidem postea omini deputatum est. 17.2 vinum, quo libaturus Tacitus fuerat in templo Herculis Fundani, subito purpureum factum est. 17.3 vitis, quae uvas Aminnias albas ferebat, eo anno, quo ille imperium meruit, purpurascere ……. plurima purpurea facta sunt. 17.4 mortis omina haec fuerunt: patris sepulchrum disruptis ianuis se aperuit. matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis optulit, nam diversis patribus nati ferebantur. in larario dii omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt. 17.5 imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reseruemus.
18(5).1 Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. epistulae publicae: 18.2 ‘senatus amplissimus curiae Carthaginensi salutem dicit. quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei p. orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit. 18.3 ad nos igitur referte, quae magna sunt. omnis provocatio praefecti urbis erit, quae tamen a proconsulibus et ab ordinariis iudicibus emerserit. 18.4 in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat.’ 18.5 alia epistula: ‘senatus amplissimus curiae Trevirorum. ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus. creandi principis iudicium ad senatum redit, simul etiam praefecturae urbanae appellatio universa decreta est.’ 18.6 eodem modo scriptum est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus.
19(6).1 Privatae autem epistulae haec fuerunt: ‘Autronio Iusto patri Autronius Tiberianus salutem. nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui amplissimo, nuc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi ordinis creverit, ut reversae in antiquum statum rei p. nos principes demus, nos faciamus imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. 19.2 fac igitur ut convalescas, curiae interfuturus antiquae. nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatum.’ 19.3 item alia: ‘Claudius Sapilianus Cereio Maeciano patruo salutem. optinuimus, pater sancte, quod semper optavimus: in antiquum statum senatus revertit. nos principes facimus, nostri ordinis sunt potestates. 19.4 gratias exercitui Romano et vere Romano: reddidit nobis, quam semper habuimus potestatem. 19.5 abice Baianos Puteolanosque secessus, da te urbi, da curiae. floret Roma, floret tota res p.; imperatores damus, principes facimus; possumus et prohibere, qui coepimus facere. dictum sapienti sat est.’ 19.6 Longum est omnes epistulas conectere, quas repperi, quas legi. tantum illud dico senatores omnes ea esse laetitia elatos, ut in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines frequenter aperirent, albati sederent, convivia sumptuosiora praeberent, antiquitatem sibi redditam crederent.