GORDIANI TRES
IULI CAPITOLINI
1.1 Fuerat quidem consilium, venerabilis Auguste, ut singulos quosque imperatores exemplo multorum libris singulis ad tuam clementiam destinarem. 1.2 nam id multos fecisse vel ipse videram vel lectione conceperam. 1.3 sed inprobum visum est vel pietatem tuam multitudine distinere librorum vel meum laborem plurimis voluminibus occupare. 1.4 quare tres Gordianos hoc libro conexui, consulens et meo labori et lectioni tuae, ne cogereris plurimos codices volvendo unam tamen paene historiam lectitare. 1.5 sed ne ego, qui longitudinem librorum fugi multitudinemque verborum, in eam incurrisse videar, quam me urbane declinare confingo, iam rem adgrediar.
2.1 Gordiani non, ut quidam inperiti scriptores locuntur, duo sed tres fuerunt, idque docente Arriano, scriptore Graecae historiae, docente item Dexippo, Graeco auctore, potuerunt addiscere, qui etiamsi breviter, ad fidem tamen omnia persecuti sunt. 2.2 horum Gordianus senior, id est primus, natus est patre Maecio Marullo, matre Ulpia Gordiana, originem paternam ex Gracchorum genere habuit, maternam ex Traiani imperatoris, patre, avo, proavo consulibus, socero, prosocero et item alio prosocero et duobus absoceris consulibus, 2.3 ipse consul ditissimus ac potentissimus, Romae Pompeianam domum possidens, in provinciis tantum terrarum habens quantum nemo privatus. 2.4 is post consulatum, quem egerat cum Alexandro, ad proconsulatum Africae missus est ex senatus consulto.
3.1 Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca de moribus: 3.2 adulescens cum esset Gordianus, de quo sermo est, poemata scripsit, quae omnia extant, et quidem cuncta illa quae Cicero, et de Mario et Aratum et Halcyonas et Uxorium et Nilum. quae quidem ad hoc scripsit, ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur. 3.3 scripsit praeterea, quemadmodum Vergilius Aeneidos et Statius Achilleidos et multi alii Alexandridos, ita etiam ille Antoniniados, hoc est Antoninum Pium et Antoninum Marcum, versibus disertissimis libris triginta vitam illorum et bella et publice privatimque gesta perscribens. 3.4 et haec quidem puerulus. postea vero ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus etiam imperatoribus suis. 3.5 Quaesturam magnificentissimam gessit. Aedilitatis suae tempore duodecim populo Romano munera, id est per singulos menses singula de suo exhibuit, ita ut gladiatorum nonnumquam quingena paria exhiberet, numquam minus centenis quinquagenis. 3.6 feras Libycas una die centum exhibuit, ursos una die mille. extat silva eius memorabilis, quae picta est in domo rostrata Cn. Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus invasit. 3.7 in qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti mixtis Brittannis, equi feri triginta, oves ferae centum, alces decem, tauri Cypriaci centum, strutiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri centum quinquaginta, ibices ducenti, dammae ducenti. 3.8 haec autem omnia populo rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat. 4.1 praeturam nobilem gessit. post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Caracallo, secundum cum Alexandro. 4.2 filios duos habuit, illum consularem, qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello absumptus est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta est Iunio Balbo, consulari viro. 4.3 in consulatibus clarior fuit sui temporis consulibus, ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum, modo circenses ultra imperatorium mirans modum. 4.4 Palmatam tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio. 4.5 equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus commovetur. 4.6 Cordus dicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae et Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse. 4.7 scripsit et laudes soluta oratione omnium Antoninorum, qui ante eum fuerunt. tantum autem Antoninos dilexit, ut sibi quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii nomen adscripserit. 4.8 iam illud satis constat, quod filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret. 5.1 post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt. 5.2 extat epistola ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. 5.3 cuius hoc exemplum est: ‘neque gratius mihi quicquam, p. c., neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum, continentem, bonum’ et reliqua. 5.4 ex quo apparet, quantus vir eo tempore Gordianus fuerit. 5.5 amatus est ab Afris ita, ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent. 5.6 extat eorum adclamatio, quae a Iunio in litteras relata est. 5.7 nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclamatum est: ‘novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli.’ haec et alia frequenter audivit.
6.1 Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus, corporis qualitate subcrassulus, 6.2 moribus ita moderatus, ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut inmodeste aut nimie fecerit. 6.3 affectus suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filiam et neptem religiose. 6.4 socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante praeturam. 6.5 consul cum esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel sero processit. 6.6 vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in die lavaret aestate, hieme secundo. 6.7 somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. quod videbatur facere per naturam, non per ebrietatem atque luxuriem.
7.1 Sed boni mores nihil ei profuerunt. hac enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam merebatur exitum passus est. 7.2 nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, iam ex consulibus sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque militibus occiderunt. 7.3 occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare, quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. 7.4 tunc quidam Mauricius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Tysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in agro suo velut contionabundus est locutus: 8.1 ‘gratias diis inmortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem necessariam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. 8.2 nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, nisi facto imperatore salvi esse non possumus. 8.3 quocirca, si placet, quoniam non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus.’ 8.4 tunc adclamatum est: ‘aequum est, iustum est. Gordiane Auguste, di te servent. feliciter imperator es, cum filio imperes.’ 8.5 His actis propere ventum est ad oppidum Tysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris dictionem iacens in lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus est. 8.6 et cum aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod a Maximinianis dubie, a fautoribus necessario imminebat, imperatorem se appellari senex passus est. 9.1 erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat, ut toto dignus videretur imperio. 9.2 de rationali quidem occiso Gordianus ante nescierat. sed ubi rem conperit, iam mortis vicinus et filio magis timens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et carceri Maximini.
9.3 Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus eraserunt, ipsum etiam Gordianum Africanum appellaverunt. 9.4 addunt quidam Africani cognomentum Gordiano idcirco inditum, non quod in Africa imperare coepisset, sed quod de Scipionum familia originem traheret. 9.5 in plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, alibi vero Antonios. 9.6 post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum, ut Dexippus Graecae historiae scriptor auctor est, pari potestate succinctus est. 9.7 missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta est. 9.8 missae sunt et ad amicos nobiles litterae, ut homines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis.
10.1 Sed tanta gratulatione factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos erat Maximus sive Puppienus et Clodius Balbinus. qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. 10.2 illos sane viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. 10.3 tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. 10.4 sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti. 10.5 usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. 10.6 de cuius morte haec fabella fertur. fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. 10.7 longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea, quae sibi erant secreto dicenda, perquireret, hortantibus, ut prius signum inspiceret epistolae, dum considerat, interemptus est. 10.8 persuasum deinde est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in castris Gordianorum et litterae et vultus sunt propositi.
11.1 Interest, ut senatus consultum, Gordiani imperatores appellati sunt et Maximinus hostis, litteris propagetur: 11.2 non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in curiam. 11.3 praefectus urbi, cui nescio quid redoluerat et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feliciter diceretur, ait: 11.4 ‘p. c., Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati. 11.5 gratias igitur agamus Tysdritanae iuventuti, gratias Carthaginensi populo semper devoto: ab inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. 11.6 quid timide auditis? quid circumspicitis? quid cunctamini? hoc est quod semper optastis. 11.7 hostis est Maximinus: dii facient, ut esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamur.’ 11.8 post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad se missas. 11.9 tunc adclamavit senatus: ‘dii vobis gratias. liberati ab hostibus sumus: sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis inferis devovemus. 11.10Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. imperatores de senatu dii conservent, imperatores nobilis victores videamus, imperatorres nostros Roma videat. hostes publicos qui occiderit, praemium meretur.’
12.1 Dicit Iunius Cordus istud senatus consultum fuisse. quod quale sit aut quare sic appellatum, brevi exponam: 12.2 omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit, quae non sunt omnibus publicanda; de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem conpletam quicquam vel audiat vel intellegat. 12.3 hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus inmineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censualium scribarumque conplerent, ne quid forte proderetur. 12.4 factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum perveniret. 13.1 sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea non agnosci, quae sciunt, et qui humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, quod numquam antea fuerat factitatum. 13.2 extat denique eius epistola ad praefectum urbi talis: ‘senatus consultum tacitum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum esse fortasse non nosti, nam nec interfuisti. cuius exemplum ad te misi, ut scires, quomodo Romanam rem p. regeres.’ 13.3 enarrari autem non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se Africam descivisse. 13.4 nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus furere videbatur. 13.5 praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens Maximinum iam occisum. 13.6 ex quo gaudium maius fuit, statimque deiectae sunt statuae atque imagines eius, qui hostis fuerat iudicatus. 13.7 usus est sane senatus pendente bello potestate, qua debuit. nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae tyrannidis occidi iussit. 13.8 atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium fuit, quod occisi tracti sunt et in cloacam missi. 13.9 tunc et praefectus urbi Sabinus, consularis iam vir, fuste percussus occisus et in publico derelictus est.
14.1 Haec ubi comperit Maximinus, statim cohortatus est milites hoc genere contionis: ‘sacrati conmilitones, immo etiam mi consecranei et quorum mecum plerique vere militatis, dum nos a Germania Romanam defendimus maiestatem, dum nos Illyricum a barbaris vindicamus, Afri fidem Punicam praestiterunt. 14.2 nam duos nobis Gordianos, quorum alter senio ita fractus est, ut non possit adsurgere, alter ita luxurie perditus, ut debilitatem habeat pro senectute, imperatores fecerunt. 14.3 et ne hoc parum esset, factum Afrorum nobilis ille senatus agnovit, et pro quorum liberis arma portamus, hi contra nos viginti viros statuerunt et omnes velut contra hostes sententias protulerunt. 14.4 quin immo agite, ut viros decet: properandum est ad urbem. nam et viginti viri consulares contra nos lecti sunt, quibusque resistendum est nobis fortiter agentibus, vobis feliciter dimicantibus.’ 14.5 lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinus ipse cognovit. 14.6 denique statim ad filium scripsit, qui longe post sequebatur, ut adceleraret, ne quid contra eum se absente milites cogitarent. 14.7 litterarum exemplum tale Iunius Cordus edidit: ‘refert ad te stipator meus Tynchanius, quae gesta cognovi vel in Africa vel Romae, refert, quae sint militum mentes. 14.8 quaeso, quantum potes, properes, ne quid, ut solet, militaris turba plus faciat. Quid verear, ex eo audies, quem ad te misi.’
15.1 Dum haec aguntur, in Africa contra duos Gordianos Capelianus quidam, Gordiano et in privata vita semper adversus et ab ipso imperatore iam, cum Mauros Maximini iussu regeret veteranus, dimissus, conlectis Mauris et tumultuaria manu accepto a Gordiano successore Carthaginem petit, ad quem omnis fide Punica Carthaginiensium populus inclinavit. 15.2 Gordianus tamen fortunam belli experiri cupiens filium suum iam natu grandiorem, quadraginta et sex annos agentem, quem tunc legati loco, ut diximus, habuerat, contra Capelianum et Maximinianos misit, virum de cuius moribus suo loco dicemus. 15.3 sed cum in re militari et Capelianus esset audacior et Gordianus iunior non tam exercitatus, quippe qui nobilitatis deliciis tardaretur, pugna commissa vincitur et in eodem bello interficitur. 16.1 fertur autem tanta multitudo Gordiani partium in bello cecidisse, ut, cum diu quaesitum sit corpus Gordiani iunioris, non potuerit inveniri. 16.2 fuit praeterea ingens, quae raro in Africa est, tempestas, quae Gordiani exercitum ante bellum ita dissipavit, ut minus idonei milites proelio fierent, atque ita facilis esset Capeliani victoria. 16.3 haec ubi comperit senior Gordianus, cum in Africa nihil praesidii et a Maximino multum timoris et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus instaret, luctus deinde mentem atque animum fatigaret, laqueo vitam finivit. 16.4 Hic exitus duorum Gordianorum fuit, quos ambos senatus Augustos appellavit et postea inter divos rettulit.
GORDIANUS IUNIOR
17.1 Hic Gordiani senis, proconsulis Africae, filius, qui cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appellatus est, litteris et moribus clarus fuit praeter nobilitatem; ut nonnulli, ab Antoninis, ut plurimi, ab Antoniis duxit. 17.2 si quidem argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc esse edisserant, quod Africanus Gordianus senior appellatus est cognomine Scipionum, quod domum Pompeianam in urbe habuit, quod Antoninorum cognomine semper est nuncupatus, quod Antonium filium suum ipse significari voluit in senatu: quae singulas videntur familias designare. 17.3 sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex omnibus his familiis Gordianorum coaluisse nobilitatem. 17.4 idem igitur natus patri primus ex Fabia Orestilla, Antonini pronepte, unde Caesarum quoque familiam contingere videbatur. 17.5 et primis diebus sui natalis Antoninus est appellatus, mox in senatu Antonii nomen est editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus.
18.1 In studiis gravissimae opinionis fuit, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo ut semper in conlusu si qui puerorum verberaretur, ille lacrimas non teneret. 18.2 Sereno Sammonico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praeceptor fuit, nimis acceptus et carus, usque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur ad sexaginta et duo milia, Gordiano minori moriens ille relinqueret. 18.3 quod eum ad caelum tulit, si quidem tantae bibliothecae copia et splendore donatus in famam hominum litterarum decore pervenit. 18.4 Quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, idcirco quod luxurioso imperatori lascivia iuvenis, non tamen luxuriosa neque infamis, praedicata est. 18.5 praeturam Alexandro auctore urbanam tenuit, in qua tantus iuris dictionis gratia fuit, ut statim consulatum, quem pater sero acceperat, mereretur. 18.6 Maximini seu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missus legatus est ab senatu, atque illic ea, quae superius dicta sunt, contigerunt.
19.1 Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque rebus, quibus gula maxime delectatur. 19.2 cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium, si pranderet, vel cenam finiret. 19.3 mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit. 19.4 appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. 19.5 vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, saepissime dicens illum quandocumque in summa claritate cito esse moriturum. 19.6 vita sua, nec tamen fortitudine a bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei p. ad consultationem defuit. 19.7 denique etiam senatus libentissime illum Augustum appellavit atque in eo spem publicam posuit. vestitu cultissimus, servis et omnibus suis carus. 19.8 Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse. 19.4 contra Dexippus putat eius filium esse Gordianum tertium, qui post hoc cum Balbino et Puppieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium.
20.1 Cum senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem et ipsum imperatorem futurum. 20.2 et cum senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret se vera dixisse. 20.3 qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus essent perituri, opstinata constantia e veritate praedixit. 20.4 quae omnia postea Gordianus senior in Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narrasse perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse. 20.5 cantabat praeterea versus senex, cum Gordianum filium vidisset, hos saepissime: ‘ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent. nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.’ 20.6 Extant dicta et soluta oratione et versibus Gordiani iunioris, quae hodie ab eius adfinibus frequentantur, non magna, non minima sed media et quae appareat hominis esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentis ingenium. 21.1 pomorum et olerum avidissimus fuit, in reliquo ciborum genere parcissimus, ut semper pomorum aliquid recentium devoraret. 21.2 frigidarum percupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimas bibit. et erat corporis vasti, quare magis ad frigidas urguebatur. 21.3 Haec de Gordiano iuniore digna memoratu comperimus: non enim nobis talia dicenda sunt, quae Iunius Cordus ridicule ac stulte composuit de voluptatibus domesticis ceterisque infimis rebus. 21.4 quae qui velit scire, ipsum legat Cordum, qui dicit, et quos servos habuerit unusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quotve clamydes, quorum etiam scientia nulli rei prodest, si quidem ea debeant in historia poni ab historiografis, quae aut fugienda sint aut sequenda. 21.5 Sane quod praetermittendum esse non censui, quia mirabile visum est, lectum apud Vulcatium Terentianum, qui et ipse historiam sui temporis scripsit, in litteras misi Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse, ut et vocem et morem et staturam eiusdem ostentare videretur, filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis fuisse denegetur, nepotem autem, cuius etiam nunc imagines videmus, Scipionis Asiatici faciem rettulisse. quod pro sui admiratione tacendum esse non credidi.
GORDIANUS TERTIUS
22.1 Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum vehementius timens ex viginti viris, quos ad rem p. tuendam delegerat, Puppienum sive Maximum et Clodium Balbinum Augustos appellavit, ambos ex consulibus. 22.2 tunc populus et milites Gordianum parvulum, annos agentem, ut plerique adserunt, undecim, ut nonnulii, tredecim, ut Iunius Cordus dicit, sedecim, (nam vicesimo et secundo anno eum perisse adserit) petiverunt, ut Caesar appellaretur; 22.3 raptusque ad senatum atque inde in contione positus indumento imperatorio tectus Caesar est nuncupatus. 22.4 hic natus est, ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut duo (nam amplius invenire non potui), ex filio, qui in Africa perit. 22.5 Gordianus scilicet Caesar factus apud matrem educatus est et, cum extinctis Maximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus fuerat, et a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore, ingenti studio et gratia Augustus est appellatus. 22.6 amabatur autem merito avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro p. R. contra Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt. 22.7 post hoc veterani ad curiam venerunt, ut discerent, quid actum esset. 22.8 ex quibus duo ingressi Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex consulibus et Maecena ex ducibus interempti sunt, 22.9 atque bellum intestinum ortum est, cum essent armati etiam senatores, ignorantibus veteranis, quod Gordianus adulescens solus teneret imperium. 23.1 Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium Gordianum esse natum. et posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus Gordiano puero consulatus. sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit, quod eclipsis solis facta est, ut nox crederetur neque sine luminibus accensis quicquam agi posset. 23.3 post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea, quae fuerant aspere gesta, mitigaret. 23.4 Venusto et Sabino conss. inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessis coniuratis ita oppressit, ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et criminal confitentes et veniam sceleribus postulantes. 23.5 finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano conss. bellum Persicum natum est. 23.6 quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum proficisceretur, duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri, quem causa eloquentiae dignum parentela sua putavit et praefectum statim fecit. 23.7 post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur et ipse pro pietate aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel coniventia venderetur.
24.1 Extat denique et soceri eius ad eum epistola et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum. 24.2 quarum exemplum hoc est: ‘domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus. evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos, qui amici tibi videbantur (erant autem vehementes inimici), omnia vendebantur, voluptati est eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet, mi fili venerabilis. 24.3 neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium. aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede, quos non decebat, vacuatum aerarium, per eos, qui cottidie te insidiosissime frequentabant, initas factiones, ut tu decipereris, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. 24.4 diis igitur gratias, quod volente tete ipso emendata res est. 24.5 delectat sane boni esse principis socerum et eius, qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines, per quos antea velut in auctione positus nundinatus est.’
25.1 Item Gordiani ad ipsum: ‘imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto. nisi dii omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. 25.2 denique nunc demum intellego neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam, multa non esse facienda quae feci; sed diis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea, quae inclusus scire non poteram. 25.3 quid enim facerem, quod et mater nos venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi testium, quod dixerat, adprobarem? 25.4 mi pater, verum audias velim: miser est imperator, apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est, ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet.’ 25.5 his epistolis intellectum est adulescentem soceri consiliis emendatum atque correctum. 25.6 et Misithei quidem epistolam Graecam quidam fuisse dicunt, sed in hanc sententiam. 25.7 tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit.
26.1 Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. 26.2 et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus, quae illic iussa videbantur, mundanum malum esse sedatum. 26.3 Sedato terrae motu Praetextato et Attico conss. Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus facile Persas evinceret. 26.4 fecit iter in Moesiam atque in ipso procinctu, quidquid hostium in Thraciis fuit, delevit, fugavit, expulit atque summovit. 26.5 inde per Syriam Antiochiam venit, quae a Persis iam tenebatur. illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit ac Sapore Persarum rege summoto, 26.6 qui post Artaxerxen regnabat, et Antiochiam recepit et Carras et Nisibin, quae omnia sub Persarum imperio erant. 27.1 rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit, ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus redderet, ita ut nihil, quod ad eorum fortunas pertineret, adtaminaret. 27.2 sed haec omnia per Misitheum, socerum Gordiani eundemque praefectum, gesta sunt. 27.3 effectum denique est, ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirect totumque orientem Romana res p. detineret. 27.4 Extat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis suis scribens Misitheo praefecto suo et socero ingentes gratias agit. cuius partem indidi, ut ex eo vera cognosceres: 27.5 ‘post haec, p. c., quae, dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa conectam, abAntiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum et leges amovimus. 27.6 Carras deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si dii faverint, Ctesifonta usque veniemus. 27.7 valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et reliqua transigemus. 27.8 vestrum est igitur supplicationes decernere, nos diis commendare, Misitheo gratias agere.’ 27.9 his in senatu lectis quadrigae elefantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadrigae sex equorum et triumphalis currus et titulus huiusmodi: 27.10 ‘Misitheo eminenti viro, parenti principum, praetorii, totius orbis tutori, restitutori rei p. senatus populusque Romanus vicem reddidit.’
28.1 Sed ista felicitas longior esse non potuit. nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo extinctus est herede Romana re p., ut quicquid eius fuerat, vectigalibus urbis accederet. 28.2 cuius viri tanta in re p. dispositio fuit, ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum p. R. ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim dierum. 28.3 idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit. nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere. castra omnia et fossas eorum circumibat, noctibus etiam plerumque vigilias frequentabat. 28.4 amabaturque ab omnibus, quod sic et rem p. amaret et principem. tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt, ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. 28.5 Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere; 28.6 nam cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculum iuberetur accipere, mutatis, quae fuerant parata, id fertur datum, quo magis solveretur. atque ita exanimatus est.
29.1 Quo mortuo Arriano et Papo conss. in eius locum praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, humili genere natus, superbus, qui se in novitate atque enormitate forunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales fuerunt: 29.2 Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat conditorum, ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt milites, in quibus annonari non posset. 29.3 hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum. 29.4 sed Philippus etiam hoc addidit, ut rumorem per milites spargeret adulescentem esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare, qui militem gubernare, qui rem publicam sciret. 29.5 corrupit praeterea etiam principes, effectumque, ut palamPhilippus ad imperium posceretur. 29.6 amici Gordiani primo vehementissime resistebant, sed cum milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus, ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret.
30.1 Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret et ille se imperatorem atque imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset inprobitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus est, sperans posse imperium Philippo abrogari. 30.2 sed hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor beneficiorum eius sibi minus gratus exsisteret. 30.3 et cum milites rogasset, cum aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud omnes fuit. 30.4 denique cum se videret minorem haberi, petit, ut aequale saltem inter eos esset imperium, nec impetravit. 30.5 dehinc petit, ut loco Caesaris haberetur, neque id optinuit. 30.6 petit etiam, ut praefecti loco esset Philippo, quod et ipsum negatum est. 30.7 ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur vivere. ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis. 30.8 verum cum secum ipse cogitaret amore populi R. et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam rem liberasset, posse fieri, ut refecta quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium, re recenti cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem e conspectu duci iussit ac dispoliari et occidi. 30.9 quod cum primo dilatum esset, post, ut iussit, impletum est. ita Philippus impie, non iure optinuit imperium.
31.1 Imperavit Gordianus annis sex. Asiae dum haec agerentur, Argunt Scytharum rex finitimorum regna vastabat, maxime quod conpererat Misitheum perisse, cuius consilio res p. fuerat gubernata. 31.2 Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordianum morbo perisse seque a cunctis militibus electum. nec defuit, ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. 31.3 appellato igitur principe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit. 31.4 Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iocundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil praeter aetatem deesset imperio. 31.5 amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita ut nemo principum. 31.6 Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse. 31.7 denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen ausus abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est.
32.1 Domus Gordianorum etiam nunc extat, quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. 32.2 est villa eorum via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo habens, quarum quinquaginta Carysteae, quinquaginta Claudianae, quinquaginta Synnades, quinquaginta Numidicae pari mensura sunt. 32.3 in qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia et thermae, quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in orbe terrarum. 32.4 Familiae Gordiani hoc senatus decrevit, ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. 32.5 Opera Gordiani Romae nulla extant, praeter quaedam nymfia et balneas. sed balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae sunt. 32.6 instituerat porticum in campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera parte aeque mille pedum porticus fieret atque inter eas pariter pateret spatium pedum quingentorum; cuius spatii hinc atque inde virdiaria essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod esset deambulatorium, ita ut in capite basilica esset pedum quingentorum. 32.7 cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticuum poneret, intus essent vel virdiaria vel porticus. 32.8 sed haec omnia nunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt. 33.1 fuerunt sub Gordiano Romae elefanti triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, id est yaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rinoceros unus, arcoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri quadraginta et cetera huius modi animalia innumera et diversa, quae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit; 33.2 has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum. quod votum publicum nihil valuit. 33.3 nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus, cum millesi mum annum in consulatu suo et filii sui celebravit. 33.4 Quod de C. Caesare memoriae traditum est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit; nam omnes, quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur), postea interemptis Philippis se sua manu suisque gladiis et isdem, quibus illum percusserant, interemisse dicuntur.
34.1 Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati sunt. 34.2 Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et Persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legeretur: 34.3 ‘divo Gordiano victori Persarum, victori Gothorum, victori Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori Germanorum, sed non victori Philipporum.’ 34.4 quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul etiam quod a Philippis videbatur occisus. 34.5 quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore, quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis originem trahere. 34.6 quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus, ne quid tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur.