FLAVI VOPISCI SYRACUSII
PROBUS

1.1 Certum est, quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse, quantas videri eas voluerint eorum ingenia, qui unius cuiusque facta descripserint. 1.2 inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens ‘felicem te’, inquit, ‘iuvenis, qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti’, Homerum intellegi volens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit, quantum ipse valebat ingenio. 1.3 Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requiris. Probum principem, cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes in totam securitatem redactae sunt, scriptorum inopia iam paene nescimus. 1.4 occidit, pro pudor, tanti viri et talis historia, qualem non habent bella Punica, non terror Gallicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia. 1.5 sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expetitus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes, qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianumque, dicturus. 1.6 neque ego nunc facultatem eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior.

2.1 Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex bibliotheca Ulpia, aetate mea thermis Diocletianis, et item ex domo Tiberiana, usus etiam  regestis scribarum porticus porphyreticae, actis etiam senatus ac populi. 2.2 et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicani plurimum iuvit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui. 2.3 Cn. Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici, belli Sertoriani, belli Mithridatici multarumque rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem nosset, nisi eum Marcus Tullius Livius in litteras rettulissent? 2.4 Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles extitissent? 2.5 longum est omnia persequi, quae ad exemplum huiusce modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. 2.6 illud tantum contestatum volo me et rem scripsisse, quam, si quis voluerit, honestius eloquio celsiore demonstret, et mihi quidem id animi fuit, 2.7 ut non Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium ceterosque, qui haec et talia non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt. 2.8 sum enim unus ex curiosis, quod infitias ire non possum, incendentibus vobis, qui, cum multa  sciatis, scire multo plura cupitis. 2.9 et ne diutius ea, quae ad meum consilium pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam.

3.1 Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam imperator nobilissimus virtutibus claruit. 3.2 Probo, ut quidam in litteras rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio et filia derelictis. 3.3 multi dicunt Probum Claudi propinquum fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos in medio relinquemus. 3.4 unum tamen dico, quod in ephemeride  legisse me memini, a Claudia sorore Probum sepultum. 3.5 adulescens Probus corporis viribus tam clarus est factus, ut Valeriani iudicio tribunatum prope inberbis acciperet. 3.6 extat epistula Valeriani ad Gallienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem et imitationi omnium proponit. 3.7 ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui  puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid inclitum designasset. 4.1 epistula Valeriani: ‘Valerianus pater Gallieno filio, Augustus Augusto. et meum secutus iudicium, quod simper de Probo adulescente primo habui, et omnium bonorum, qui eundem sui nominis virum dicunt, tribunatum in eum contuli datis sex cohortibus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus Gallis cum ea Persarum manu, quam nobis Artabassis Syrus mancipavit. 4.2 te quaeso, fili carissime, ut eum iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto habeas honore, quantum virtutes eius et merita pro debito mentis splendore desiderant. 4.3 alia epistula de eodem ad praef. praet. cum salario: Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praef. praet. mireris fortassis, quod ego inberbem tribunum fecerim contra sententiam divi Hadriani, sed non multum miraberis, si Probum cogitas: 4.4 est adulescens vere probus; numquam enim aliud mihi, cum eum cogito, nisi eius nomen occurrit, quod nisi nomen haberet, potuit habere cognomen. 4.5 huic igitur dari iubebis, quoniam mediocris fortunae est, ut eius dignitas incrementis iuvetur, tunicas russulas duas, pallia Gallica duo fibulata, interulas paragaudias duas, patinam argenteam librarum decem specellatam aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos mille, aereos Philippeos decem milia; 4.6 item in salario diurno bubulae pondo …, porcinae pondo sex, caprinae pondo decem, gallinaceum per biduum, olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios decem cum larido, bucellati, salis, olerum, lignorum quantum sat est. 4.7 hospitia praeterea eidem ut tribunis legionum praeberi iubebis.’

5.1 Et haec quidem epistulis declarantur. nunc quantum ex ephemeride colligi potuit: cum bello Sarmatico iam tribunus tramisso Danubio multa fortiter fecisset, publice in contione donatus est hastis puris quattuor, coronis vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quattuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, patera sacrificali quinquelibri una. 5.2 quo quidem tempore Valerium Flaccinum, adulescentem nobilem, parentem Valeriani, e Quadorum liberavit manu. 5.3 unde illi Valerianus coronam civicam detulit. verba Valeriani pro contione habita: ‘suscipe, Probe, praemia pro re p., suscipe coronam civicam pro parente.’ 5.4 quo quidem tempore legionem tertiam eidem addidit, sub testimonio huius modi. 5.5 epistula de legione tertia: ‘res gestae tuae, Probe carissime, faciunt, ut et serius tradere maiores tibi exercitus videar et cito tamen tradam. 5.6 recipe in fidem tuam legionem tertiam Felicem, quam ego adhuc nulli nisi provecto iam credidi; mihi autem eo tempore credita est, quo et me canosum, qui credebat cum gratulatione, vidit. 5.7 sed ego in te non expecto aetatem, cum et virtutibus fulgeas et moribus polleas. 5.8 vestes tibi triplices dari iussi, salarium duplex feci, vexillarium deputavi.’

6.1 Longum est, si per res gestas tanti percurram viri, quae ille sub Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub Aureliano et Claudio privatus fecerit, quoties murum conscenderit, vallum diripuerit, hostem comminus interemerit, dona principum emeruerit, rem p. in antiquum statum sua virtute reddiderit. 6.2 docet Gallieni epistula ad tribunos data, qui fuerit Probus: ‘Gallienus Augustus tribunis exercituum Illyricianorum. etiamsi patrem meum fatalis belli Persici necessitas tenuit, habeo tamen parentem Aurelium Probum, quo laborante possim esse securus. qui si adfuisset, numquam ille ne nominandus quidem tyrannus sibi usur passet imperium. 6.3 quare omnes vos consiliis eius cupio parere, qui et patris iudicio probatus est et senatus.’ 6.4 Non magnum fortassis iudicium Gallieni esse videatur, principis mollioris, sed, quod negari non potest, ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius fidem tradit, cuius sibi virtutes aestimat profuturas. 6.5 sed esto, Gallieni epistula sequestretur, quid Aureliani iudicium? qui Probo decimanos, fortissimos exercitus sui et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub huius modi testimonio: 6.6 ‘Aurelianus Augustus Probo salutem dicit. ut scias, quanti te faciam, decimanos meos sume, quos Claudius mihi credidit. isti enim sunt, qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi futuros principes habere non norunt.’ 6.7 Ex quo intellectum est Aurelianum in animo hoc habuisse, ut, si quid sibi scienti prudentique eveniret, Probum principem faceret. 7.1 iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere, quamvis feratur  in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offerretur imperium, debere Probum principem fieri. sed ego senatus consultum ipsum non inveni. 7.2 Ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit: ‘Tacitus Augustus Probo. 7.3 me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate. attamen sciendum tibi est tuis nunc umeris magis incubuisse rem p., qui et quantus sis, omnes novimus, scit senatus. adesto igitur nostris necessitatibus, tuae familiae adsere, ut soles, rem p(ublicam). 7.4 nos tibi decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata.’ 7.5 Ferunt quidam Probo id pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit: ‘te manet Capitolina palmata.’ sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur.

8.1 Amor militum erga Probum ingens semper fuit, neque enim umquam ille passus est peccare militem. ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi crudelitate deduxit. 8.2 ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit, ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. 8.3 quin etiam cum de praedato, sive ex Alanis sive ex aliqua alia gente incertum est, reppertus esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet servaturum, iam primum dixit: ‘fugitivo militi potius quam forti hic equus convenit.’ 8.4 deinde in urnam milites iussit nomen suum mittere, ut aliqui eum sorte ductus acciperet. 8.5 et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit, ut qui primum emergeret, ei Probo nomen existeret, cum ipsius Probi ducis nomen missum non esset. 8.6 sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. 8.7 tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ip sis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus.

9.1 Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit. 9.2 pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc extat tumulo usque ad ducentos pedes terra elatum per milites, quos otiosos esse numquam est passus. 9.3 extant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus. in Nilo autem tam multa fecit, ut vectigal frumentarium solus adiuverit. 9.4 pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit atque in his segetes agrosque constituit. 9.5 pugnavit etiam contra Palmyrenos Odenati et Cleopatrae partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur, sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit.

10.1 Cum igitur his tot tantis virtutibus eniteret, Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnis orientalis exercitus eundem imperatorem fecerunt. 10.2 non inepta neque inelegans fabula est scire, quem ad modum imperium Probus sumpserit: 10.3 cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos exercitus, ne iterum senatus principem daret. 10.4 sed cum inter milites sermo esset, quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est: ‘Probe Auguste, servent!’ 10.5 deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad Palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens: ‘non vobis expedit, milites, non mecum bene agetis. ego enim vobis blandiri non possum.’ 10.6 Prima eius epistula data ad Capitonem praef. praet.  talis fuit: ‘imperium numquam optavi et invitus accepi. deponere mihi rem invidiosissimam non licet. agenda est persona, quam mihi miles inposuit. 10.7 te quaeso, Capito, ita mecum salva re p. perfruaris, annonam et commeatus et, quicquid necessarium est ubique, militi pares. ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo.’ 10.8 Cognito itaque, quod imperaret Probus, milites Florianum, qui quasi hereditarium , interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare quam Probum. 10.9 ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est.

11.1 Et quoniam mentionem senatus fecimus, sciendum est, quid ipse ad senatum scripserit, quid item ad eum amplissimus ordo rescripserit: 11.2 oratio Probi prima ad senatum: ‘recte atque ordine, p. c., proximo superiore anno factum est, ut vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis, qui et estis mundi principes et semper fuistis et in vestris posteris eritis. 11.3 atque utinam id etiam Florianus expectare voluisset nec velut hereditarium sibi vendicasset imperium, vel illum vel alium quempiam maiestas vestra fecisset. 11.4 nunc quoniam ille imperium arripuit, nobis a militibus delatum est nomen Augustum, vindicatum quin etiam in illum a prudentioribus militibus, quod fuerat usurpatum. quaeso, ut de meis meritis iudicetis, facturus quicquid iusserit vestra clementia.’ 11.5 item senatus consultum die III. nonas Feb. in aede Concordiae. inter cetera: Aelius Scorpianus consul dixit: ‘audistis, p. c., litteras Aurelii Valerii Probi: de his quid videtur?’ 11.6 tum adclamatum est: ‘Probe Auguste, dii te servent. olim dignus et fortis et iustus bonus ductor, bonus imperator; exemplum militiae, exemplum imperii. dii te servent. adsertor rei p. 11.7 felix imperes, magister militiae felix imperes, te cum tuis dii custodiant. et senatus antea te delegit. aetate Tacito posterior, ceteris prior. 11.8 quod imperium suscepisti, gratias agimus. tuere nos, tuere rem p.; bene tibi committimus, quos ante servasti. 11.9 tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Parthicus, tu omnia. et prius fuisti semper dignus imperio, dignus trimphis. felix agas, feliciter imperes.’ 12.1 post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc erat, ita locutus est: ‘dis inmortalibus gratias et prae ceteris, patres conscripti, Iovi Optimo, qui nobis principem talem, qualem semper optabamus, dederunt. 12.2 si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non Traianus aut Claudius requirendi sunt. omnia in uno principe constituta sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita venerabilis, exemplar agendae rei p. atque omnium praerogativa virtutum. 12.3 enimvero quae mundi pars est, quam ille non vincendo didicerit? testes sunt Marmaridae, in Africae solo victi, testes Franci, in inviis strati paludibus, testes Germani et Alamanni, longe a Rheni summoti litoribus. 12.4 iam vero quid Sarmatas loquor, quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique vigent Probi virtutis insignia. 12.5 longum est dicere, quot reges magnarum gentium fugarit, quot duces manu sua occiderit, quantum armorum sit, quae ipse cepit privatus. 12.6 superiores principes quas illi gratias egerint, testes sunt litterae publicis insertae monumentis. dii boni, quoties ille donis militaribus est donatus! quas militum laudes emeruit! adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam regendas legiones accepit. 12.7 Iuppiter Optime Maxime, Iuno regina tuque virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu Romana Victoria, date hoc senatui populoque Romano, date militibus, date sociis atque exteris nationibus: 12.8 imperet quemammodum militavit! decerno igitur, p. c., votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam potestatem.’ post haec adclamatum est: ‘omnes, omnes.’

13.1 Accepto igitur hoc s. c. secunda oratione permisit patribus, ut ex magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent, proconsules crearent, legatos ex consulibus darent, ius praetorium praesidibus darent, leges, quas Probus ederet, senatus consultis propriis consecrarent. 13.2 Statim deinde, si quidam ex interfectoribus Aureliani superfuerant, vario genere vindicavit, mollius tamen moderatiusque quam prius exercitus et postea Tacitus vindicaverant. 13.3 deinde animadvertit etiam in eos, qui Tacito insidias fecerant. Floriani sociis pepercit, quod non tyrannum aliquem videbantur secuti, sed sui principis fratrem. 13.4 recepit deinde omnes Europenses exercitus, qui Florianum et imperatorem fecerant et occiderant. 13.5 His gestis cum ingenti exercitu Gallias petit, quae omnes occiso Postumo turbatae fuerant, interfecto Aureliano a Germanis possessae. 13.6 tanta autem illic proelia et tam feliciter gessit, ut a barbaris sexaginta per Gallias nobilissimas reciperet civitates, praedam deinde omnem, qua illi praeter divitias etiam efferebantur ad gloriam. 13.7 et cum iam in nostra ripa, immo per omnes Gallias securi vagarentur, caesis prope quadringentis milibus, qui Romanum occupaverant solum, reliquos ultra Nigrum fluvium et Albam removit. 13.8 tantum his praedae barbaricae tulit, quantum ipsi Romanis abstulerant. contra urbes Romanas castra in solo barbarico posuit atque illic milites collocavit. 14.1 agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, his videlicet quos in excubiis conlocavit. 14.2 nec cessatum est umquam pugnari, cum cotidie ad eum barbarorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes Probi iacerent. 14.3 quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati sunt, deinde frumentum, postremo etiam vaccas atque oves. 14.4 dicitur iussisse his acrius, ut gladiis non uterentur, Romanam expectaturi defensionem, si essent ab aliquibus vindicandi. 14.5 sed visum est id non posse fieri, nisi si limes Romanus extenderetur et fieret Germania tota provincia. 14.6 maxime tamen ipsis regibus consentientibus in eos vindicatum est, qui praedam fideliter non reddiderunt. 14.7 accepit praeterea sedecim milia tyronum, quos omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos intersereret dicens sentiendum esse non videndum, cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur.

15.1 Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: ‘ago diis inmortalibus gratias, p. c., quia vestra in me iudicia conprobarunt. 15.2 subacta est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serviunt et contra interiores gentes militant. 15.3 supplicationes igitur vestro more decernite. nam et quadringenta milia hostium caesa sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et septuaginta urbes nobilissimae captivitate hostium vindicatae et omnes penitus Galliae liberatae. 15.4 coronas, quas mihi optulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, p. c., clementiae dedicavi. eas Iovi Optimo Maximo ceterisque diis deabusque inmortalibus vestris manibus consecrate. 15.5 praeda omnis recepta est, capta etiam alia, et quidem maior, quam fuerat ante direpta. 15.6 arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, frumento barbarico plena sunt horrea. quid plura? illis sola relinquimus sola, nos eorum omnia possidemus. 15.7 volueramus, p. c., Germaniae novum praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus conferre, cum divina providentia nostros uberius secundarit exercitus.’

16.1 Post haec Illyricum petit. priusquam veniret, Raetias sic pacatas reliquit, ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret. 16.2 in Illyrico Sarmatas ceterasque gentes ita contudit, ut prope sine bello cuncta reciperet, quae illi diripuerant. 16.3 tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potential pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit. 16.4 his gestis orientem petit atque  itinere potentissimo quodam latrone Palfuerio capto et interfecto omnem Isauriam liberavit populis atque urbibus Romanis legibus restitutis. 16.5 barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit: ‘facilius est ab istis locis latrones arceri quam tolli.’ 16.6 veteranis omnia illa, quae anguste adeuntur, loca privata donavit addens, ut eorum filii ab anno octavo decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam discerent.

17.1 Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarumque provinciarum, quae sunt Isauriae vicinae, ad orientem iter flexit. 17.2 Blemmyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit, qui mirabilem sui visum stupente p. R. praebuerunt. Copten praeterea et 17.3 Ptolomaidem urbis ereptas barbarico servitio Romano reddidit iuri. 17.4 ex quo tantum profecit, ut Parthi legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacemque poscentes, quos ille superbius acceptos magis timentes domum remisit. 17.5 fertur etiam epistula illius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis fuisse: ‘miror te de omnibus, quae nostra futura sunt, tam pauca misisse. habeto interim omnia illa, quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus, quem ad modum possidere debeamus.’ 17.6 his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod Copten et Ptolomaidem conperit a Blemmyis, qui eas  tenuerant, vindicatas caesosque ad internicionem eos, qui gentibus fuerant ante terrori.

18.1 Facta igitur pace cum Persis ad Thracias redit et centum milia Basternarum in solo Romano constituit, qui omnes fidem servarunt. 18.2 sed cum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gipedis, Grauthungis et Vandulis, illi omnes fidem fregerunt et occupato bellis tyrannicis Probo per totum paene orbem pedibus et navigando vagati sunt nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. 18.3 quos quidem ille diversis vicibus variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus. haec Probus cum barbaris gessit. 18.4 Sed habuit etiam non leves tyrannicos motus. nam et Saturninum, qui orientis imperium arripuerat, variis proeliorum generibus et nota virtute superavit. quo victo tanta in oriente quies fuit, ut, quem ad modum vulgo loquebantur, mures rebelles nullus audiret. 18.5 deinde cum Proculus et Bonosus apud Agrippinam in Gallia imperium arripuissent omnesque sibi iam Brittannias, Hispanias et bracatae Galliae provincias vindicarent, barbaris semet iuvantibus vicit. 18.6 ac ne requiras plura vel de Saturnino vel de Proculo vel de Bonoso, suo eosdem inseram libro, pauca de isdem, ut decet, immo ut poscit necessitas, locuturus. 18.7 unum sane sciendum est, quod Germani omnes cum ad auxilium essent rogati a Proculo, Probo servire maluerunt quam cum Bonoso et Proculo imperare. 18.8 Gallis omnibus et Hispanis ac Brittannis hinc permisit, ut vites haberent vinumque conficerent. ipse Almam montem in Illyrico circa Sirmium militari manu fossum lecta vite conseruit.

19.1 Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem insignes, delatis etiam congiariis. 19.2 triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit. venationem in circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet. 19.3 genus autem spectaculi fuit tale: arbores validae per milites radicitus vulsae conexis late longeque trabibus adfixae sunt, terra deinde superiecta totusque circus ad silvae consitus speciem gratia novi viroris effronduit. 19.4 missi deinde per omnes aditus strutiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia, quanta vel ali potuerunt vel inveniri. inmissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit. 19.5 edidit alia die in amphitheatro una missione centum iubatos leones, qui rugitibus suis tonitrus excitabant. 19.6 qui omnes e posticis interempti sunt non magnum praebentes spectaculum, quo occidebantur; neque enim erat bestiarum impetus ille, qui esse e caveis egredientibus solet; occisi sunt praeterea multi, qui dirigere nolebant, sagittis. 19.7 editi deinde centum leopardi Libyci, centum deinde Syri; editae centum leaenae et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum magnum magis constat spectaculum fuisse quam gratum. 19.8 edita praeterea gladiatorum paria trecenta  Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam latronibus Isauris.

20.1 Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias interemptus est. 20.2 causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere non debere. 20.3 his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei p., brevi milites necessarios non futuros. 20.4 quid ille conceperat animo qui hoc dicebat? nonne omnes barbaras gentes subiecerat penitusque totum mundum fecerat iam Romanum? 20.5 ‘brevi, inquit, milites necessarios non habebimus.’ quid est aliud dicere: Romanus iam miles erit nullus; ubique regnabit, 20.6 omnia possidebit mox secura res p., orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves habebuntur aratro, equus nascetur ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri.

21.1 Longius amore imperatoris optimi progredior quam pedestris sermo desiderat. quare addam illud, quod praecipue tanto viro fatalem properavit necessitatem. 21.2 nam cum Sirmium venisset ac solum patrium effecundari cuperet et dilatari, ad siccandam quandam paludem multa simul milia militum posuit ingentem parans fossam, qua deiectis in Savum naribus loca Sirmiensibus profutura siccaret. 21.3 hoc permoti milites confugientem eum in turrem ferratam,  quam ipse speculae causa elatissimam exaedificaverat, interemerunt anno imperii sui quinto. 21.4 postea tamen ingens ei sepulchrum elatis aggeribus omnes pariter milites fecerunt cum titulo huius modi inciso marmori: ‘hic Probus imperator et vere probus situs est, victor omnium gentium barbararum, victor etiam tyrannorum.’

22.1 Conferenti mihi cum aliis imperatoribus principem Probum omnibus prope Romanis ducibus, qua fortes clementes, qua prudentes, qua mirabiles extiterunt, intellego hunc virum aut parem fuisse aut, si non repugnat invidia furiosa, meliorem. 22.2 quinquennio enim imperii sui per totum orbem terrarum tot bella gessit, et quidem per se, ut mirabile sit, quem ad modum omnibus occurrerit proeliis. 22.3 multa manu sua fecit, duces praeclarissimos instituit. nam ex eius disciplina Carus, Diocletianus, Constantius, Asclepiodotus, Annibalianus, Leonides, Cecropius, Pisonianus, Herennianus, Gaudiosus, Ursinianus et ceteri, quos patres nostri mirati sunt et de quibus nonnulli boni principes extiterunt. 22.4 conferat nunc, cui placet, viginti Traiani Hadrianique annos, conferat prope totidem Antoninorum. nam quid de Augusto loquar, cuius imperii annis vix potest advivi? malos autem principes taceo. ipsa vox Probi clarissima indicat, quid se facere potuisse speraret, qui dixit brevi necessarios milites non futuros. 23.1 ille vero conscius sui non barbaros timuit, non tyrannos. 23.2 quae deinde felicitas emicuisset, si sub illo principe milites non fuissent? annonam provincialis daret nullus, stipendia de largitionibus nulla erogarentur, aeternos thesauros haberet Romana res p., nihil expenderetur a principe, nihil a possessore redderetur: aureum profecto saeculum promittebat. 23.3 nulla futura erant castra, nusquam lituus audiendus, arma non erant fabricanda, populus iste militantium, qui nunc bellis civilibus rem p. vexat, araret, studiis incumberet, erudiretur artibus, navigaret. adde quod nullus occideretur in bello. 23.4 dii boni, quid tantum vos offendit Romana res p., cui talem principem sustulistis? 23.5 eant nunc, qui ad civilia bella milites parant, in germanorum necem arment dexteras fratrum, hortentur in patrum vulnera liberos et divinitatem Probo derogent, quam imperatores nostri prudenter et consecrandam vultibus et ornandam templis  celebrandam ludis circensibus iudicarunt.

24.1 Posteri Probi vel odio vel invidiae  timore Romanam rem p. fugerunt et in Italia circa Veronam ac Benacum et Larium atque in his regionibus larem locaverunt. 24.2 sane quod praeterire non potui, cum imago Probi in Veronensi sita fulmine icta esset, ita ut eius praetexta colores mutaret, haruspices responderunt huius familiae posteros tantae in senatu claritudinis fore, ut omnes summis honoribus fungerentur. 24.3 sed adhuc neminem vidimus, posteri autem aeternitatem videntur habere, non modum. 24.4 Senatus mortem Probi gravissime accepit, aeque populus. et cum esset nuntiatum Carum imperare, virum bonum quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui semper pessime vixerat, 24.5 tam senatus quam populus inhorruit; metuebant enim unusquisque tristiorem principem, sed magis improbum metuebant heredem. 24.6 Haec sunt, quae de Probi cognovimus vel quae digna memoratu aestimavimus. 24.7 nunc in alio libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et Proculo dicemus. 24.8 non enim dignum fuit, ut quadrigae tyrannorum bono principi miscerentur. post deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum liberis.